

Apocalypsis B. Joannis*
Caput 8: Versus 10
Et tertius angelus,ordine narrationis et quia istud post illa duo contigit. Postquam enim diabolus omnes Judaeos et gentiles excaecare non potuit, immisit eis haereticos, et quosdam subvertit.Fontes.Dicuntur illi esse fontes, in quibus summa et quasi totius fidei origo comprehenditur, sicut est Evangelium. Flumina, quae inde trahuntur, sicut expositiones eorum sunt, in quibus sunt duo sensus fidelium, historialis et allegoricus. Tertius est haereticorum, cum haereses suas confirmant pravis expositionibus Scripturarum.